라틴어 문장 검색

Nec sibi eos blandiri oportere, quia poenarum ad tempus immunes videntur, et exsortes reatus;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:10)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:10)
Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:17)
Atrociorem igitur scelerum reatum vitia reliqua sequuntur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:6)
Sed quanto gravius peccato ipso ad Deum referre quod feceris, et reatus tui invidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:15)
Nihil enim est quod majoris doloris sit, quam culpae reatus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:11)
sinit ut in profundo substantiae virtus maneat humanae, quae in superficie laboret, intus impassibilis perseveret, immunisque noxae ad eorum substitutionem qui non sint reatui obnoxii, reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:8)
quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda.
(아풀레이우스, 변명 10:20)
negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.
(아풀레이우스, 변명 72:7)
"Animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti subministra telum salutare"
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:5)
"Nec possum repperire cur iustae ultionis, qua contra latronse deterrimos commotus sum, nunc istum reatum sustineam, cum nemo possit monstrare vel proprias inter nos inimicitias praecessisse ac ne omnino mihi notos illos latrones usquam fuisse;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:22)
"sed malae conscientiae reatum intra me sustinebo, si quod bonum mihi videtur dissimulavero."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:7)
Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant faciem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:4)
Si remittas hunc reatum
(ARCHIPOETA, II48)

SEARCH

MENU NAVIGATION